- INSULA
- I.INSULAPiscatorum, Ilha dos Pescadores, ins. parva oceani Sinici, versus oram ins. Formosae, alias a Lusitanis detecta et denominata. Nunc autem subest dominio Hollandorum.II.INSULApars Geocosmi est, aquâ circumflua: cui opponitur Continens. Harum origo mundo coaeva est, Vide Gen. c. 10. v. 5. Sirac. c. 43. v. 25. Gryphiandrum de Insulis c. 6. Neque probabile est, magnas illas Insulas, Islandiam, S. Laurentii a Continenti remotiores. oceani violentiâ demum emersisse, aut a Continenti abscissas fuisse, cum immensae, in illis rupes, in quas nullae Oceano vires sunt. vide Voet. Tom. 1. Disp. de Creat. p. 661. De minoribus tamen dubium non est, earum quasdam progressu temporis enatas quasdam iterum evanuisse. Vide Plin. l. 2. c. 87. et 95. et l. 4. c. 12. Et Praet. Sec, A. C. 1538. iuxta Azores Insulam long. 5. mill. emersisse, narrat Kircherus M. S. l. 2. c. 12. et 26. Unde quae Plato olim de Atlantide, quam inter Azores et Canarias exstitisse quidam volunt, scripsit, non adeo a vero remota videri possunt. Europaearum Borealissima Islandia est; de qua ut et reliquis, vide Becmann. Hist. Orbis Terr. Neque fluvii suis Insulis catent, qualis in Danubio Ins. Scuta Schutt, celebri Comarae fortalitio instructa: Insulas Volgae Olearius recenset plurimas, in quarum ea, quae Dolgoi vocatur, Astracanum urbs sita est. Similes in Nilo deprehenduntur, aliisqueve maioribus fluviis: Item in lacubus, ut in Zembre Africae lacu, et in America Austr. ubi Ins. Plumbi in lacu sita, Vaten. Earum autem quaedam immotae sunt, aliae fluitantes, quae a ventis hinc inde agitantur. Talem Camden. commemorat in lacu Scotiae Loumond, similesqueve in Germ., inter Vilsecam et Weidam, a ventis circumagi tradit Britann. p. 666. Kircher. in lacu Alberico, haud procul Româ, sedecim eiusmodi ins. fluctuantes, Barchettas nomine, conspici tradit, Mund. Subt. l. 5. s. 4. p. 239. Talis quoque in lacu, iuxta opp. Audomatum, in Gallo-Belagica prov. Sic ad pagum Galliae Undres, quae prima eorum stario, qui celeribus equis Baionâ Burdigalam proficiscuntur, lacus est Ors, in quo ins. pascuis apta, quae saepius ab uno latere in alterum fertur, Funer, l. 6. c. 38. Inter fictitias, vel mollius, bubias Insulas, recenseri solent: Ins. S. Brandani, qui Scotorum Sanctus fuit, alias Brondonis, vel Borondonis, Hisp. la Incantala et la Nonrovada. Hanc nautae Lusitani opinantur iacere 100. mill. a Canatiis Ins. versus Occid. ad quam frustra e Canariis saepe navigatio suscepta. Ei similis Ptol. Ins. ἀπρόσιτος s. Inaccelssa, quam hodie Teneriffam esse, suspicatur Voss. Sic Frislandia Ins. soli Nicolao Zeno Veneto memorata, qui A. C. 1380. eo naufragus appulisse dicitur, nullis navigationibus hactenus inveniri potuit. eiusdem notae sunt Insulae Elysiae, s. Beatorum, quas vett. Britanniam inter et Orcades posuere, de quibus vide Camden. Descr. Ins. Brit. Cognati Insulis sune, Pulvini, Hisp. Baixos et Abrolchos, i. e. Aperi oculos, Belg. Droogten et Sandbanken. Sunt illi, in tabb. spatia ista punctata, quae mari passim insripta videntur, in ipso Oceano, arenosa spatia vel extra superficicm eminula, vel in aqua lateutia, quae naves remorantur. Tales Pulvini Brassliae, Abrolchos de Brasilia, 70. mill. a litore Brasiliae: Pulvini S. Annae ad Guineam Africae siti; Baixos de Iudaea, Baixos de Patram, Baixos S. Miguel, etc. in Oceano indico. De Istlimis et Peninsulis infra, in vocibus Isihmus et Peninsulae.III.INSULAvulgo Isola, urbs parva regm Neapolitani, in Calabria ulteriori, Episcopal. sub Archiep. Siberinensi, in ora maris Ionii, prope Lacinium prom 15. milliaribus distat a Sanseverina in Austr. Velleio Paterculo Aesulum, aliis Esulae. Horat. Carm. l. 3. Ode 29. 4. 6.Ne semper udum Tibur et EsulaeDeclive contempleris arvum,
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.